Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 5.1 Cic. Rep. 5.5 () >>Cic. Rep. 5.8

5.3

nihil esse tam regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius

-- --

privati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc quoque munere fungebantur, magnam tamen partem bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis extare, quod quidem huius civis proprium, de quo agimus

ch. 35.4 Non. 497M

sed tamen ut bono patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam usus opus est.

5.5

radicum seminumque cognoscere num te offendet? [Note] Nihil, si modo opus extabit. [Note] Num id studium censes esse vilici? [Note] Minime; quippe cum agri culturam saepissime opera deficiat. [Note] Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit. Illud autem videbit hic vir

ch. 4



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 5.1 Cic. Rep. 5.5 () >>Cic. Rep. 5.8

Powered by PhiloLogic